- REMONSTRANTIA
- REMONSTRANTIAnomen fuit libelli supplicis, quem in Belgio Armenii sectatores, ut Synodi Nationalis vim eluderent, Hollandiae Ordinibus exhibuerunt A.C. 1610. in quo sententiam, super quinque famosis illis, ut iactabant (plures enim pectore ambiguô recondebant, ut postea apparuit) Articulis exponebant, petebantque ut ab Ordinibus adversus omnes Ecclesiarum censuras in patrocinium et tutelam reciperentur. Huic Reformati opposuerunt Contr.a Remonstrantiam: unde nomina Remonstantium et Contra Remonstrantium fluxêre, quae in Arminianorum et Gomaristarum locum surrogata sunt, ac gravissima dissidia post se traxêre. Remedium quoddam malorum visa Collatio Hagiensis, A. C. 1611. Sed successu caruit: Tentata alia, sed in cassum: donec tandem Synodus Nationalis Dordraci coiit, A. C. 1618. quâ damnati errores quinque Articulorum, approbata et confirmata Belgica ac Palatina Catechesis, Versio Bibliorum nova decreta, ac quidquid hactenus turbarum Ecclesiam Belgicam afflixerat, sopitum sublatumque est. Petebant quidem Remonstrantes librorum Symbolicorum revisionem, sed censuras illorum vide repulsas ab Altingio, Commentar. in Cateches. et Maresium, Exeg. Confess. Belg. Ab illo tempore magis magisque ad Socinianos declinare coeperunt, per Vorstium praecipue ac Episcopium, cui postea suam causam concredebant. Et quidem exstat huius famosa Apologia pro Confessione Arminiania, adversus censuram Leidensium, quam Walaeus nomine Facultatis conscripsit: sed Apologiae illius Socinismos feliciter detexerunt Vedelius, Triglandius, Hoornbeckius, Alii. Episcopio in Schola Amstelodamensi successit Steph. Curcellaeus, qui ipse, quam Sociniano- Arianus fuerit, Praefatio ad Opera Episcopii, et scripta varia testantur. Certe quod Remonstrantes Vorstii omnia aut excusant, aut defendunt, inprimis quae de Attributis Dei scripsit: quod plures Filiationis modos statuunt; quod adorationis Spiritus S. nec mandatum nec exemplum dari dicunt: quod dicunt totam Trinitatis doctrinam tantum in theoria consistere, nullum, in praxi usum habere, collusionis cum illis non possunt non esse suspecti, quibus proin et anathema dicere aperte renuunt. Georg. Hornius, Histor. Eccl. cum Notis et Observationibus M. Leydeckeri, p. 337. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.